HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XXXVIII: De perventu ad montem Sinai

#Exod. XIX

Mense ergo tertio egressionis de Aegypto, id est Junio, die hac, in Kalendis Junii, venerunt ad montem Sinai, fixeruntque tentoria e regione montis, quadragesima septima die scilicet a phase. In exponendo enim Scripturas triginta dies pro mense ponimus, quasi mediam, inter lunares, et solares menses, eligendo viam. Lunares enim infra tricenarium inveniuntur quidam, ultra vero non. Solares vero plures hunc numerum excedunt. A phase quidem sexdecim dies primi mensis restabant, fluxerunt vero postea triginta secundi mensis. Restat ergo quod prima dies Junii quadragesima septima fuit. Sequenti die diluculo ascendit Moyses in monte ad Deum, qui dixit ei: Dices domui Jacob: Vidistis quae fecerim vobis. Nunc adjiciam ut etiam loquar vobis: Si ergo custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis. Quae cum Moyses retulisset populo, responderunt: Cuncta quae locutus est Dominus faciemus. Cumque rediisset Moyses ad Dominum, ait ei Dominus: Veniam ad te in caligine, ut audiat me populus loquentem ad te. Vade et sanctifica populum hodie, et cras, id est lavent se, et vestimenta sua. Vacent ab amplexibus, et sine parati in diem tertium, et constitues terminos per circuitum montis, quos qui transierit tunc, et tetigerit, morte morietur. Manus non tanget eum, sed lapidabitur, aut jaculis confodietur, sive jumentum, sive homo. Utebantur autem, ut dicit Josephus, in his duobus diebus, conviviis opulenter et ornamentis decenter.